- CAPILLI ad pectinem flexi
- CAPILLI ad pectinem flexiapud Ael. Spartian. in Hadriano Caes. c. 26. Staturâ fuit procerâ, formâ comtus, flexô ad pectinem capillô, promissâ barbâ, etc. sunt arte flexi et calamistrô crispati. Firmicus, quorum inflexi crines torqueantur. Contra, ingenio suô flexi dicuntur, qui nullâ arte adhibitâ tales sunt. Petronius, Crines ingeniô suô flexi per totos se humeros effuderant. Martialis, l. 3. Epigr. 63.Bellus homo est, flexô qui digerit ordine crines, etc.Idem cum Capillo flexo, reflexus est, apud Iul. Capitolin. in Pertinace, c. 12. et crispus seu renodis, in Albino, c. 13. Graece οὖλος vel οὐλωθεὶς. Est autem flectere capillum, torquere et vibrare; Quistiliano in annulum ponere: Calamstr( namque flexi annulos et nodos quodammodo exprimunt. unde subanellatum Christi capillum vocat Arculfus, de locis sacris. Idem gradibus capillum frangere dicebant; Vide Quintilian. utrumque, gradus et annulos, coniungentem, l. 12. c. 10. Sic Maximilianus, qui vixit aetate Boethii, in l. Elegatar.Grande erat inflexos gradibus numerare capillos,Grande erat in niveo pulla colore coma.Aliter tamen gradus dicuntur in compositione capillorum, aliter annuli. Inflexio enim ipsa et crispatio nexiles annulorum orbes imitabatur: comae vero sic annulatim crispatae, non etiam confusae ac turbatae et indiscriminatim temereque inflexae habebantur, sed per gradus quosdam positae et ordine digestae, ita ut unaquaeque annulorum series stationem quasi suam servaret et gradatim alveolatimque alia super aliam scanderet; in quibus exprimendis Latini, ordinem, stationem, gradus, usurpare solent. Hinc Ovidius, l. 2. Amor. El. 11. v. 1. et l. 3. Art. v. 434. crines in ordine ponere, et in statione, dixit: ἕδραν Euripides vocavit. Manilius porro eleganter crines influ. ctum ponere idem dixit; namque illa crinium per annulos inflexie et per gradus digestio, fluctuum modo exstantium, modo subsidentium et invicem se propellentium, undulatos intortosque motus plane refert. Idem, l. 5.Illis cura sui vultus frontisque decoraeSemper erit: tortos in fluctum ponere crines,Aut vinclis vevocare comas, aut vertice denseFingere.Sinum vocat Ovid. l. 3. Art. v. 148.Sustineat similes fluctibus illa sinus.Et, l. 1. Amor. El. 14.v. 25.Quam se praebuerant ferro patienter, et igni,Ut fieres torto nexilis orbe sinus. etc.Opponitur autem reflexus capillus prolixo et prolicino, qui Graecis τετανόθριξ est. Vide Salmas. ad Histor. Aug. passim: Eiusque usu interdicitur Sanctimonialibns in Concilio Londinensi A. C. 1138. c. 15. ubi prohibentur illae torturam capillorum et compositionent corum facere, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.